monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, VII <<<     >>> IX

Caput VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 "Post haec", inquit, "oportet eum solvi brevi tempore."
Si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? Absit; numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: "Novit Dominus qui sunt eius."
Et tamen hic erit etiam illo tempore, quo solvendus est diabolus, sicut, ex quo est instituta, hic fuit et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus.
2 Nam paulo post dicit, quod solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum adtrahet in bellum adversus eam, quorum hostium numerus erit ut harena maris. "Et ascenderunt", inquit, "supra terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et dilectam civitatem, et descendit ignis de caelo a Deo et comedit eos; et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum."
Sed hoc iam ad iudicium novissimum pertinet, quod nunc propterea commemorandum putavi, ne quis existimet eo ipso parvo tempore, quo solvetur diabolus, in hac terra ecclesiam non futuram, illo hic eam vel non inveniente, cum fuerit solutus, vel absumente, cum fuerit modis omnibus persecutus.
3 Non itaque per totum hoc tempus, quod liber iste complectitur, a primo scilicet adventu Christi usque in saeculi finem, qui erit secundus eius adventus, ita diabolus alligatur, ut eius haec ipsa sit alligatio, per hoc intervallum, quod mille annorum numero appellat, non seducere ecclesiam, quando quidem illam nec solutus utique seducturus est.
4 Nam profecto ei si alligari est non posse seducere sive non permitti: quid erit solvi nisi posse seducere sive permitti? Quod absit ut fiat; sed alligatio diaboli est non permitti exserere totam temptationem, quam potest vel vi vel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo violenter fraudulenterve fallendo.
5 Quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum, plurimos tales, quales Deus id perpeti non vult, et fideles deiceret et ne crederent impediret; quod ne faceret, alligatus est.
Tunc autem solvetur, quando et breve tempus erit (nam tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque viribus saeviturus) et tales erunt, cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto eius impetu insidiisque non possint.
6 Si autem numquam solveretur, minus appareret eius maligna potentia, minus sanctae civitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique perspiceretur, quam magno eius malo tam bene fuerit usus Omnipotens, qui eum nec omnino abstulit a temptatione sanctorum, quamvis ab eorum interioribus hominibus, ubi in Deum creditur, foras missum, ut eius forinsecus oppugnatione proficerent; et in eis, qui sunt ex parte ipsius, alligavit, ne quantam posset effundendo et exercendo malitiam innumerabiles infirmos, ex quibus ecclesiam multiplicari et impleri oportebat, alios credituros, alios iam credentes, a fide pietatis hos deterreret, hos frangeret; et solvet in fine, ut, quam fortem adversarium Dei civitas superaverit, cum ingenti gloria sui redemptoris adiutoris liberatoris aspiciat.
7 In eorum sane, qui tunc futuri sunt, sanctorum atque fidelium comparatione quid sumus? Quando quidem ad illos probandos tantus solvetur inimicus, cum quo nos ligato tantis periculis dimicamus. Quamvis et hoc temporis intervallo quosdam milites Christi tam prudentes et fortes fuisse atque esse non dubium est, ut, etiamsi tunc in ista mortalitate viverent, quando ille solvetur, omnes insidias eius atque impetus et caverent sapientissime et patientissime sustinerent.
Haec autem alligatio diaboli non solum facta est, ex quo coepit ecclesia praeter Iudaeam terram in nationes alias atque alias dilatari; sed etiam nunc fit et fiet usque ad terminum saeculi, quo solvendus est, quia et nunc homines ab infidelitate, in qua eos ipse possidebat, convertuntur ad fidem et usque in illum finem sine dubio convertentur; et utique unicuique iste fortis tunc alligatur, quando ab illo tamquam vas eius eripitur; et abyssus, ubi inclusus est, non in eis consumpta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando esse coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo atque succedunt, donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos, in quorum cotidie, velut in abysso, caecis et profundis cordibus includatur.
8 Utrum autem etiam illis ultimis tribus annis et mensibus sex, quando solutus totis viribus saeviturus est, aliquis, in qua non fuerat, sit accessurus ad fidem, nonnulla quaestio est. Quo modo enim stabit quod dictum est: "Quis intrat in domum fortis, ut vasa eius eripiat, nisi prius alligaverit fortem," si etiam soluto eripiuntur?
9 Ac per hoc ad hoc cogere videtur ista sententia, ut credamus illo licet exiguo tempore neminem accessurum esse populo Christiano, sed cum eis, qui iam Christiani reperti fuerint, diabolum pugnaturum; ex quibus etiamsi aliqui victi secuti eum fuerint, non eos ad praedestinatum filiorum Dei numerum pertinere.
10 Neque enim frustra idem Iohannes apostolus, qui et hanc apocalypsin scripsit, in epistula sua de quibusdam dicit: "Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum."
Sed quid fit de parvulis?
11 Nimium quippe incredibile est nullos iam natos et nondum baptizatos praeoccupari Christianorum filios illo tempore infantes, nullos etiam ipsis nasci iam diebus; aut si erunt, non eos a parentibus suis ad lavacrum regenerationis modo quocumque perduci.
12 Quod si fiet, quo pacto soluto iam diabolo vasa ista eripientur, in cuius domum nemo intrat, ut vasa eius eripiat, nisi prius alligaverit eum? Immo vero id potius est credendum, nec qui cadant de ecclesia nec qui accedant ecclesiae illo tempore defuturos; sed profecto tam fortes erunt et parentes pro baptizandis parvulis suis et hi, qui tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem vincant etiam non ligatum, id est omnibus, qualibus antea numquam, vel artibus insidiantem vel urgentem viribus et vigilanter intellegant et toleranter ferant, ac sic illi etiam non ligato eripiantur.
13 Nec ideo falsa erit evangelica illa sententia: "Quis intrat in domum fortis, ut vasa eius eripiat, nisi prius alligaverit fortem?"
Secundum eius enim sententiae veritatem ordo iste servatus est, ut prius alligaretur fortis ereptisque vasis eius longe lateque in omnibus gentibus ex firmis et infirmis ita multiplicaretur ecclesia, ut ex ipsa rerum divinitus praedictarum et impletarum robustissima fide etiam soluto vasa posset auferre.
14 Sicut enim fatendum est multorum refrigescere caritatem, cum abundat iniquitas, et inusitatis maximisque persecutionibus atque fallaciis diaboli iam soluti eos, qui in libro vitae scripti non sunt, multos esse cessuros: ita cogitandum est non solum quos bonos fideles illud tempus inveniet, sed nonnullus etiam, qui foris adhuc erunt, adiuvante Dei gratia per considerationem scripturarum, in quibus et alia et finis ipse praenuntiatus est, quem venire iam sentiunt, ad credendum quod non credebant futuros esse firmiores et ad vincendum etiam non ligatum diabolum fortiores.
15 Quod si ita erit, propterea praecessisse dicenda est eius alligatio, ut et ligati et soluti expoliatio sequeretur; quoniam de hac re dictum est: "Quis intrabit in domum fortis, ut vasa eius eripiat, nisi prius alligaverit fortem?"



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Augustinus > 8